1. Papa tantae est dignitatis et celsitudinis, ut non sit simplex homo, sed quasi Deus Vicarius Dei; c. Ita Dominus 7, dist. 19, ibi: Hunc enim in consortium individuae unitatis assumptum, id, quod ipse erat Dominus, voluit nominari, dicendo: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et ibi explicat Glossa: Id, quod ipse erat, scilicet petra, voluit eum vocari Petram; et concordat textus in can. In novo 2, dist. 21, et c. Fundamenta eius 17 de Election. In 6, annot. 1,
2. ad dec. 2, n. 2, part. 3 Rot. recent. Unde Papa adeo summae et supremae dignitatis est, ut proprie loquendo non sit in dignitate constitutus, sed potius in ipso culmine dignitatum positus, ut observat Card. Zabarell. in Clement. 1, in 5 notabil. de Renuntiat., et cit. Annot. 2, ad decis. 2, num. 2, part. 3 Rot. recentior.
3. Hinc Papa idem est ac Pater patrum, ut notat Gloss. Communiter recepta in Prooemio
4. Clement., verb. Papa. Et hoc nomine [1] uti potest solus Summus Pontifex, ut maxima ratione, teste Card. Petra, tom. 1 Comment. ad Constit. 1 divi Leonis, n. 8, fuit statum a Gregorio VII anno 1063, VII Kalend. Maii in Synodo Romana, quia vere solus ipse dici potest Pater patrum, sum contineat primatum omnium, omnibusque sit vere maior, omniumque maximus; cap. Solitae 6 de Maiorit. et obedient., ibi: Fecit Deus duo magna luminaria in firmamento coeli; luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, utrumque magnum, sed alterum maius. Ad firmamentum igitur coeli, hoc est universalis Eclesiae, fecit Deus duo magna luminaria, id est duas instituit dignitates, quae sunt pontificalis auctoritas et regalis potestas, sed illa quae praeest diebus, id est spiritualibus, maior est; quae vero carnalibus, minor, ut quanta est inter solem et lunam, tana inter Pontifices et reges differentia cognoscatur [2].
5. Papa Sanctissimus appellatur, quia talis vere praesumitur; can. Non nos 2, dist. 40, ibi: Quis enim sanctum dubitet esse, quem apex tantae dignitatis attollit? In quo, si desint bona acquisita per meritum, sufficiunt quae a loci praedecessore praestantur; aut enim claros ad haec fastigia erigit, aut qui eriguntur, illustrat. Neque sanctissimi appellari possunt imperatores et reges, quamvis enim in legibus civilibus videatur aliquando usurpatum ab imperatoribus nomen sacratissimi, ut observat Card. Petra. Tom. 1 Commentar. ad Const. 1 divi Leonis Magni, n. 9. Et. Merito solus Papa appellatur nomine Sanctissimi, quia solus ipse est Vicarius Chritsti, qui est fons et origio, atque plenitudo omnis sanctitatis, cap. Inter corporalia 2, cap. Quanto 3, cap. Licet 4 de translatione Episcopi, cum similibus.
8. Papa prae excellentia suae supremae dignitatis vocatur Episcopus Episcoporum, can. Novatianus 6, caus. 7, qu. 1, can. Loquitur 18, caus. 24, qu. 1. Item appellatur Ordinarius Ordinariorum, c. Cuncta per mundam 17, can. Per principalem 21, caus. 9, qu. 3. Item Episcopus universalis Ecclesiae, prout definit Pelagius II, Const. Incip. Manifesto. Item Episcopus seu Dioecesanus totius orbis, cap. Ad honorem 4 de Auctoritate et usu pallii, Glossa verb. Privata, in c. Felicis, [double s] final., de Poenis in 6. Item divinus monarcha ac imperator supremus, et rex regum; adnotat. Secundae partis, ad dec. 2, Rotae recentior., n. 7.
13. Hinc Papa triplici corona coronatur, tanquam Rex coeli et terrae et infernorum; adnotat. 1 ad dec. 2, part. 3, Rotae recentior., [double s] 45, num. 61.
Nota Romani Theologi.
De triplici Papae corona Nicolaus Alemanus de Laternanensibus parietinis, cap. 13, p. 48, tom. 8, part. 6 Thesauri antiquit. et historiarum Italiae, ita scribit: Tiaram triplicis coronamenti ex Pontificibus primus gestavit ante annos non amplius ducentos quinquaginta Urbanus V, duplicis vero Bonifacius VIII. Nam superiorum Pontificum tiaras in vetustis imaginibus ac monumentis unius coronamenti, et Romae cernimus, et Surgerius describit: capiti [page 42 → page 43] eius (Innocentii VI) phrygium ornamentum imperiale instar galeae circulo aureo concinnatum imponunt. Circa ea quae de triplici Papae regno, deque potestate in sanctos angelos, quorum ipse sit maior, auctor recenset, consulendi sunt theologi. Quae enim ex iurisconsultis ipse refert, eruditis theologis suspecta, et quandoque etiam ridicula habentur. Capiti enim, ac visibili Ecclesiae principi, non alii sane quam visibiles subditi, fideles scilicet homines designari videntur, atque in hoc tantum solvendi ligandique potestatem exercet, eos scilicet regendo, absolvendo vel per censuras ligando dum vivunt, et per Indulgentias iuvando vita functos.
Responsio Auctoris.
Mirandum, quod theologus noster sic parvipendat iurisconsultos; ut quae ipsi tradiderint, eruditis theologis suspecta, et quandoque etiam ridicula haberi pronuntiet! Nonne classici iurisconsulti sunt etiam saepe eruditi theologu? Talis certe fuit celeberrimus Paulus Rubeus, qui in cit. Adnotat. Ad dec. 2, part. 3 recent. Sacr. Rom. Rotae, innumeros allegat pro suis conclusionibus theologos, ac in multis etiam SS. Patres. Et si talis non fuisset, sacrum illud supremum tribunal nequaquam permisisset quod suis decisionibus adnecterentur Rubei eruditissimae adnotationes. Legant itaque eruditi omnes dictas sapientissimi iurisconsulti adnotationes ad dec. 2, part. 3 Sacr. Rom. Rotae recentior., et iudicium ferant.
14. Imo Romani Pontific excellentia et potestas, nedum est circa coelestia, terrestria et infernalia, sed etiam super Angelos, quorum ipse maior est; cit. adnotat. 1, ad dec. 2, part. 3 Rotae Romanae recent., [double s] 5, n. 24. Ita ut, si foret possibile, quod Angeli errarent in fide, vel contra fidem sentirent, per Papam iudicari et excommunicari possent; cit. adnot. 1 ad decis. 2 Rotae Romanae recent., [double s] 5, num. 24. Hinc in materiis fidei ad eum, tnaquam ad solem intendere debemus. Ita in cit. Sacr. Rot. Rom. In Compend. Redact., [double s] 3, in secund. adnot. ad decis. 2, [double s] 5, n. 32.
16. Tantae enim est dignitatis et potestatis, ut faciat unum et idem tribunal cum Christo, ut per textum in c. Quanto 3 de translatione Episcopi, tenent passim doctores adducti in cit. Adnot. 1, n. 68, ad dec. 2, p. 3 Rotae recent. Adeo ut quidquid facit Papa, ab ore Dei videatur procedere, ut post plurimos doctores, ratiocinatur Rota in Forosempronien. et Eugubina, seu Nullius, Emphyteusis 16 Iunii 1636 coram Coccino, [double s] Hinc inferendo, vers. Ita ut, quod fit a Papa, ab or Dei videtur procedere; cit. Adnot. 1 ad decis. 2, [double s] 5, a. 31, part. 3 Rotae recent.
18. Deveniendo igitur ad Papae auctoritatem; Papa est quasi Deus in terra, unicus Christifidelium princeps, regum omnium rex maximus, plenitudinem potestatis continens, cui terreni simul ac coelestis imperii gubernacula ab omnipotente Deo credita sunt, prout clare habetur in can. Omnes 1, dist. 22, ibi: Qui (scilicet Christus) aeternae vitae clavigero terreni simul et coelestis imperii iura commisit; et in extravagant. Ioannis XXII, cap. Si fratrum, unic., Ne sede vacante aliquid innovetur, et in alia celebri extravagant. Bonifacii VIII, cap. Unam sanctum catholicam de Maiorit. Et obed., inter communes.
19. Congruunt ulterius quo ad Papae summam auctoritatem et potestatem textus Iuris Caesarei, nempe in 1. Reddentes honorem Cod. de summa Trinitate et fide catholica; 1. Bene a Zenone Cod. de quadriennii Praescriptione; 1. Omnes dies Cod. de Feriis, et authent. de Monachis, [double s] Si vero relinquens; authentic. de ecclesiastic. Titul., [double s] 1, collat. 9, cum similibus.
20. Non minus summam Papae auctoritatem et potestatem extollunt rescripta et dogmata variorum aliorum imperatorum, nempe Valentiniani, Othonis, Caroli Magni, Constantini, etc., quae ex eorum constitutionibus refert Gratianus in c. In memoriam 3, dist. 19, ibi: Per legatos apostolicam interpellet sublimitatem, ut potissimum sua sancta legatione dignetur decernere, etc.; et in summario expresse dicitur: Tolerandum est iugum, quod a Sancta Sede imponitur, licet intolerabile videatur; can. Valentinianus 3, dist. 63, ibi: Nos, qui gubernamus imperium, Pontificibus sincere capita nostra submittimus; c. Tibi domino Ioanni Papae 33, ead. Dist. 63, ibi: Sanctam Romanam Ecclesiam, et te rectorem ipsius exaltabo; can. Constantinus 14, dist. 96, ibi: Ut sicut Beatus Petrus in terris vicarius Filii Dei fuit constitutus, ita et Pontifices eius successores in terris principatus potestatem amplius, quam terrenae imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere videtur. ...”
[Prompta Bibliotheca Vol. 6, “Papa”, Article 2; pg 41 → ] -
http://books.google.com/books?id=uJ8sAAAAYAAJ&printsec=frontcover&dq="Prompta+Bibliotheca"#v=onepage&q&f=false